MALACHA seu MALAGA

MALACHA seu MALAGA
MALACHA, seu MALAGA
civitas Episcopalis, olim sub Archiepiscopo Hispalensi, nunc Granatensi, Hispan. Baeticae, Marcianus l. 2. τῶν ἐπιτομῶν Artemidori. Plin. l. 5. c. 2. Siga oppidum ex adverso Malachae in Hispania sitae, Syphacis regia. Facit et illius mentionem, l. 3. c. 1. ut et Pomp. Mela l. 2. c. 6. Gentile Malacitanus. Steph. Haec urbs celeberrima est situ, emporiô, rerumque omnium, et necessitati, et voluptati deservientium, vini inprimis optimi copiâ. Hispaniarum Rex armamentarium hîc habet instructissimum, ex quo perpetuum praesidium in suis Africae oppidis sustentat, atque communit. A Phoenicibus, cum Abdera, constructam esse annô ante Christi adventum 1340. asserit Fr. Tarapha. Malaca unde dicatur, nulli erit ambiguum, qui legerit haec Strabonis l. 3. Ταριχείας δὲ ὲχει μεγάλας. Salsamentis autem abundat. Nempe Malach Ebraeis est ταριχεύειν Sale Condire. Unde, Malacha dictum salsamentorum oppidum, Graece Μάλακα aspiratione demptâ. Baudrando in ora est maris Mediterranei ad ostium Malacae fluv. nunc Quadalquivireia: cum duabus arcibus probe munitis in colle. 14. leuc. ab Hispali in Eurum 23. a Gadibus in Ortum, 22. a Granata in Occidentem. Vide quoque Merulam, et Marianam. Dicitur incolis Malaga, Galli Malgue.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”